라틴어 문장 검색

tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies ".
그리고 너 자신은 창자에 생긴 병으로 중병을 앓게 되고, 마침내 그 병 때문에 나날이 창자가 빠져나올 것이다.’” (불가타 성경, 역대기 하권, 21장15)
Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit, ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel aegrotantem.
요람은 라마에서 아람 임금 하자엘과 싸울 때에 아람인들에게 입은 부상을 치료하려고, 이즈르엘로 돌아갔다. 이렇게 아합의 아들 요람이 아팠으므로, 유다 임금 여호람의 아들 아하즈야가 그를 보려고 이즈르엘로 내려갔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 22장6)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum; exaudivitque eum et dedit ei signum.
그 무렵에 히즈키야가 병이 들어 죽게 되었는데, 그가 주님께 기도하자, 주님께서 그에게 응답하시고 표징을 주셨다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장24)
Tunc ululaverunt humiles mei, et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt, in altum extulerunt vocem suam et conversi sunt.
그때에 압박받던 내 백성이 함성을 지르고 연약한 내 백성이 고함을 치자 적들이 무서워 몸서리치고 소리를 높이자 적들이 거꾸러졌다. (불가타 성경, 유딧기, 16장11)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: " Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives".
그 무렵 히즈키야가 병이 들어 죽게 되었는데, 아모츠의 아들 이사야 예언자가 그에게 와서 말하였다. “주님께서 이렇게 말씀하십니다. ‘너의 집안일을 정리하여라. 너는 회복하지 못하고 죽을 것이다.’” (불가타 성경, 이사야서, 38장1)
Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui intellegeret.
나 다니엘은 기운이 빠져서 여러 날 동안 아팠다. 그런 다음에 일어나 임금의 일을 거들었지만, 그 환상 때문에 당황하였을 뿐만 아니라 그 뜻도 깨닫지 못하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 8장27)
Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)
Physicalis enim nunquam mihi sedet inquisitio rei, nisi quum aegrotat infirmus, et ideo illam expedit silentio praeterire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:3)
Qui enim plura sibi obsequia praestat, maiores ab eo meretur poenas recipere et maiores perpeti cruciatus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:8)
inquit, quae ignorantiae caecitas, quae alienatio mentis, quae debilitas sensuum, quae infirmatio [0442C] rationis, tuo intellectui nubem apposuit, animum exsulare coegit, sensus hebetavit potentiam, mentem compulit aegrotare, ut non solum tuae nutricis familiari cognitione tua intelligentia defraudetur, verum etiam tanquam monstruosae imaginis novitate percussa, in meae apparitionis ortu, tua discretio patiatur occasum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:5)
- Ubi dux gloriosus coepit aegrotare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 35:3)
Audientes ergo Christiani peregrini quomodo tantus princeps aegrotaret, gravi moerore et luctu concussi sunt, crebro visitandi gratia ad eum venientes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:1)
et consilio cum eo facto, licet aegrotante, et caeteris primoribus, decretum est ut castellum, Caiphas dictum, peregrini Veneti navali obsidione circumdarent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:5)
Post dies aliquot Ptolemaidem descendens, mense Martio inchoante graviter coepit aegrotare, et de die in diem corporis molestia aggravari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:1)
- Rex Baldewinus, capta Pharamia, usque ad mortem aegrotavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION